Erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine, et de principibus Judaeorum. Hic venit ad Jesum nocte, quia timuit populum offendere, cum esset de principibus. Vel quia magister erat in Israel, palam dicere erubuit. Et ait ad Jesum: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo, quasi dicat: Doce me de regno Dei. Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non poterit videre regnum Dei. In Veteri Testamento quasi juramentum erat: Vivit Dominus. In novo: Amen dico, et cum in aliis simpliciter dicatur, in solo Joanne geminatur, secundum illud: Sit sermo vester, est, quasi diceret, verum dico corde et ore. Cumque miraretur Nicodemus, quomodo posset homo secundo nasci, cum nonnisi carnalem nativitatem sciret, edoctus est a Domino de spirituali, quae fit ex aqua, et Spiritu, quarum neutra iterari potest. Tamen quia adhuc inflatus erat magistrali scientia non poterat intelligere, ideo meruit audire: Tu es Magister in Israel, et haec ignoras, ut sic invitaret eum ad humilitatem. Instruxit etiam eum de humana, et divina sui nativitate, de passione et ascensione, et de pluribus aliis. Quod autem dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, sensus est: Nemo ascendit nisi Christus cum corpore suo. Vel secundum tropum, quo dicimus, Dominum facere, quae per eum facimus. Et est sensus: Nemo ascendit nisi quem Deus ascendere facit.